ACHEROPOETA

ACHEROPOETA
ACHEROPOETA
ex Graeco Α᾿χειροποιητὴ, non manu facta, apud Anastasium Biblioth. in Stephano III. Stephanus procedens in Litaniâ, cum sanctissimâ imagine fesu Christi, quae Archeropoeta nuncupatur: dicitur imago, quam Salvatoris nostri esse volunt, mirabilis; quam a Divo Lucâ inchoatam et ab Angelis perfecte absolutam fuisse, in vetustis Basilicae Lateranensis monumentis haberi, tradit Dominicus Macer, additque confirmari ex Ioh. Lateranensi Diaconô, apud Onuphrium Panvinium in opusculo MS. in quo de hac Basilica loquens ista habear: Super hoc altare est imago Salvatoris mir abiliter super quadam tabula depicta, quam Lucds Euangelista designavit, scd virtus Domini Angelico perfecit opisicio. Idem ait, in Coremoniali MS. Benedicti Sancti Perri Canonici, in Angelicâ S. Augustini de Urbe Bibliothecâ conservato legi, quod in die Paschae, antequam Papa ad Basilicam S. Mariae Maioris pro sollenni missa celebranda transferebatur, Capellam S. Salvatoris ingrediebatur, ubi album pluviale deponebat, et und cum Diaconibus et Cardinalibus paratis suscipiebat sacra paramenta, usque ad dalmaticam, ar mox hanc figuram Salvatoris detegehat: eius pedes osculando et altâ voce dicebat: Surrexit Dominus de Sepulchro, Alleluia; ac se ponebat in sede: deinde Diaconorum Prtor osculabatur eosdem figuratos pedes et ad Papam accedens, pro susceptione Pacis, Papa proferebat, Surrexit Dominus vere. Tunc Prior, Et apparuit Simom, respondebat. Idem Diaconus, Cantorum Primicerius, Basilicae Prior ----- faciebant; quô finitô, Pontifex induebatur planeta et pallio, cum mitrâ in capite et ad dictam Marianam Basilicam perequitabat. In Vigiliâ verô Assumptionis Deiparae eiusdem Redemptoris iconem, herbâ ocymo et aquâ ad pedes lavabat Pontifex ac illam processionaliter ad eandem Basilicam propriis suis manibus deferebat. Quem morem, usque ad Pii V. rempora durâsse, scribat Sebast. Fabrinus tract. de fubileo Anni Sancti 1660. c. 18. Idem Macer pergit: Creditur esse hanc eandem iconem, quae nunc in Sancto Sanctorum asservatur, quo feminae ingrediendi facultatem non habent, et antiquitus solus Papa mtroibat ad celebrandum. Nempe hodie Imago non comparet, et super illa acriter disceptant Bened. Millinus tract. de Oratorio S. Laurentii et Franciscus Grisendus: Thomas quoque Aquinas, Angelici Doctoris titulô in Romana Ecclesiâ insignis, relationi de admiranda hac icone non magnopere fidit, cum 3. part. quaest. 25. ait: Unde et B. Lucas dicitur depinxisse Christi imaginem quae Romae habetur. Vide Macrum utrumque Hierolex. et Salmas. ad Solin. p. 806. Item infra, Achiropictos.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • ACHIROPICTOS — pro Α᾿χειροποίητος, vox hybrida, occurrit in Charta Tancredit Siciliae Regis apud ughellum in Archiep. Rossanensibus, Ingressi venerabilem Ecclesiam Archiepiscopatus Rossam, in qua reverenda imago Sanctae Dei genetricis Mariae, quae dicitur… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANTHEROPSITA — nomen imaginis Domini nostri, apud Anastasium Biblioth. in Stephano II. Lege Acheropita: intelligitur enim imago ἀχειροποίητος, de qua supra in Acheropoeta. Vide Car. du Fresne Glossar. qui Gretzerum laudat libr. de Imaginibus non manufactis …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”